Cunegonda on DeviantArthttps://www.deviantart.com/cunegonda/art/CIANE-52393184Cunegonda

Deviation Actions

Cunegonda's avatar

CIANE

By
Published:
4K Views

Description

Est medium Cyanes et Piseae Arethusae,
quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictus est,
inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas;
gurgite quae medio summa tenus extitit alvo
agnovitque deam. "Nec longius ibitis!" inquit.
"Non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
non rapienda fuit! Quodsi componere magnis
parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi".
Dixit, et in partes diversas bracchia tendens
obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,
terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
contortum valido sceptrum regale lacerto
condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit
et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane raptamque deam contemptaque fontis
iura sui maerens, inconsolabile vulnus
mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,
et quarum fuerat magnum modo numen, in illas
extenuatur aquas. Molliri membra videres,
ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem,
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
caerulei crines dignitique et crura pedesque:
nam brevis in gelidas membris exilibus undas
transitus est; post haec umeri tergusque latusque
pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
denique pro vivo vitiatas sanguine venas
lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.


Metamorfosi, Ovidio, V, 409-437





Credits:
~pinkpaint-stock ~barns-en ~SolStock








Featured here, here, here, here, here and here
Image size
654x597px 405.44 KB
© 2007 - 2024 Cunegonda
Comments34
Join the community to add your comment. Already a deviant? Log In
chriseastmids's avatar
stunning work ... wonderful gallery :D